Fondare 2426 Risultati per: Quia
Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat? (Evangelium secundum Lucam 17, 9)
Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, (Evangelium secundum Lucam 17, 15)
Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit. (Evangelium secundum Lucam 17, 19)
tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me. (Evangelium secundum Lucam 18, 5)
Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? (Evangelium secundum Lucam 18, 8)
Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus: (Evangelium secundum Lucam 18, 11)
Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. (Evangelium secundum Lucam 18, 14)
His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde. (Evangelium secundum Lucam 18, 23)
et quærebat videre Jesum, quis esset: et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat. (Evangelium secundum Lucam 19, 3)
Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus. (Evangelium secundum Lucam 19, 4)
Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachæe, festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere. (Evangelium secundum Lucam 19, 5)
Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahæ. (Evangelium secundum Lucam 19, 9)