Fondare 4831 Risultati per: Pro
Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis ; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. (Canticum Canticorum 4, 4)
Surrexi ut aperirem dilecto meo ; manus meæ stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima. (Canticum Canticorum 5, 5)
Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? (Canticum Canticorum 6, 9)
Nescivi: anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab. (Canticum Canticorum 6, 11)
Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. (Canticum Canticorum 8, 7)
Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea ; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis. (Canticum Canticorum 8, 9)
Chorus Fratrum. Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos: tradidit eam custodibus ; vir affert pro fructu ejus mille argenteos. (Canticum Canticorum 8, 11)
Perversæ enim cogitationes separant a Deo ; probata autem virtus corripit insipientes. (Liber Sapientiae 1, 3)
Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere, nec præteriet illum corripiens judicium. (Liber Sapientiae 1, 8)
Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ: quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam. (Liber Sapientiae 1, 11)
Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ. (Liber Sapientiae 2, 12)
Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat. (Liber Sapientiae 2, 13)