Mosaico decorativo

Found 4831 Results for: Pro

  • Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis ; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. (Canticum Canticorum 4, 4)

  • Surrexi ut aperirem dilecto meo ; manus meæ stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima. (Canticum Canticorum 5, 5)

  • Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? (Canticum Canticorum 6, 9)

  • Nescivi: anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab. (Canticum Canticorum 6, 11)

  • Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. (Canticum Canticorum 8, 7)

  • Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea ; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis. (Canticum Canticorum 8, 9)

  • Chorus Fratrum. Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos: tradidit eam custodibus ; vir affert pro fructu ejus mille argenteos. (Canticum Canticorum 8, 11)

  • Perversæ enim cogitationes separant a Deo ; probata autem virtus corripit insipientes. (Liber Sapientiae 1, 3)

  • Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere, nec præteriet illum corripiens judicium. (Liber Sapientiae 1, 8)

  • Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ: quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam. (Liber Sapientiae 1, 11)

  • Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ. (Liber Sapientiae 2, 12)

  • Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat. (Liber Sapientiae 2, 13)


"Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe". São Padre Pio de Pietrelcina