Fondare 16965 Risultati per: Or
Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit injuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus, (Liber Genesis 50, 15)
mandaverunt ei dicentes: Pater tuus præcepit nobis antequam moreretur, (Liber Genesis 50, 16)
ut hæc tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph. (Liber Genesis 50, 17)
Veneruntque ad eum fratres sui: et proni adorantes in terram, dixerunt: Servi tui sumus. (Liber Genesis 50, 18)
Quibus transactis, locutus est fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob. (Liber Genesis 50, 23)
Cumque adjurasset eos atque dixisset: Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto: (Liber Genesis 50, 24)
mortuus est, expletis centum decem vitæ suæ annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Ægypto. (Liber Genesis 50, 25)
Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt : (Liber Exodus 1, 1)
Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta : Joseph autem in Ægypto erat. (Liber Exodus 1, 5)
Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa, (Liber Exodus 1, 6)
filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram. (Liber Exodus 1, 7)
Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph. (Liber Exodus 1, 8)