Mosaico decorativo

Löydetty 16965 Tulokset: Or

  • Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit injuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus, (Liber Genesis 50, 15)

  • mandaverunt ei dicentes: Pater tuus præcepit nobis antequam moreretur, (Liber Genesis 50, 16)

  • ut hæc tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph. (Liber Genesis 50, 17)

  • Veneruntque ad eum fratres sui: et proni adorantes in terram, dixerunt: Servi tui sumus. (Liber Genesis 50, 18)

  • Quibus transactis, locutus est fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob. (Liber Genesis 50, 23)

  • Cumque adjurasset eos atque dixisset: Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto: (Liber Genesis 50, 24)

  • mortuus est, expletis centum decem vitæ suæ annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Ægypto. (Liber Genesis 50, 25)

  • Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt : (Liber Exodus 1, 1)

  • Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta : Joseph autem in Ægypto erat. (Liber Exodus 1, 5)

  • Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa, (Liber Exodus 1, 6)

  • filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram. (Liber Exodus 1, 7)

  • Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph. (Liber Exodus 1, 8)


"É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual." São Padre Pio de Pietrelcina