Fondare 16965 Risultati per: Or
Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Joakim. Et statim miserunt. (Prophetia Danielis 13, 29)
Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie. (Prophetia Danielis 13, 31)
At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus. (Prophetia Danielis 13, 32)
Quæ flens suspexit ad cælum: erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino. (Prophetia Danielis 13, 35)
Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri. (Prophetia Danielis 13, 38)
Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit: (Prophetia Danielis 13, 39)
Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem. (Prophetia Danielis 13, 41)
Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, (Prophetia Danielis 13, 42)
tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me. (Prophetia Danielis 13, 43)
Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel: (Prophetia Danielis 13, 45)
Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israël, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël? (Prophetia Danielis 13, 48)
Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis. (Prophetia Danielis 13, 50)