Mosaico decorativo

Found 16965 Results for: Or

  • Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Joakim. Et statim miserunt. (Prophetia Danielis 13, 29)

  • Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie. (Prophetia Danielis 13, 31)

  • At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus. (Prophetia Danielis 13, 32)

  • Quæ flens suspexit ad cælum: erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino. (Prophetia Danielis 13, 35)

  • Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri. (Prophetia Danielis 13, 38)

  • Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit: (Prophetia Danielis 13, 39)

  • Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem. (Prophetia Danielis 13, 41)

  • Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, (Prophetia Danielis 13, 42)

  • tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me. (Prophetia Danielis 13, 43)

  • Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel: (Prophetia Danielis 13, 45)

  • Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israël, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël? (Prophetia Danielis 13, 48)

  • Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis. (Prophetia Danielis 13, 50)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina