Mosaico decorativo

Fondare 541 Risultati per: Omni

  • In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. (Liber Proverbiorum 14, 23)

  • In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos. (Liber Proverbiorum 15, 3)

  • Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur. (Liber Proverbiorum 17, 17)

  • Occasiones quærit qui vult recedere ab amico: omni tempore erit exprobrabilis. (Liber Proverbiorum 18, 1)

  • Et omnia quæ desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quæ præparaveram ; et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo. (Liber Ecclesiastes 2, 10)

  • Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo: hoc est donum Dei. (Liber Ecclesiastes 5, 18)

  • Omni negotio tempus est, et opportunitas: et multa hominis afflictio, (Liber Ecclesiastes 8, 6)

  • Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat. (Liber Ecclesiastes 9, 8)

  • Perfruere vita cum uxore quam diligis, cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ: hæc est enim pars in vita et in labore tuo quo laboras sub sole. (Liber Ecclesiastes 9, 9)

  • et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit. (Liber Ecclesiastes 12, 14)

  • Quoniam dignos se ipsa circuit quærens, et in viis ostendit se hilariter, et in omni providentia occurrit illis. (Liber Sapientiae 6, 17)

  • In hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo. (Liber Sapientiae 16, 8)


"Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor". São Padre Pio de Pietrelcina