Encontrados 541 resultados para: Omni
In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. (Liber Proverbiorum 14, 23)
In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos. (Liber Proverbiorum 15, 3)
Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur. (Liber Proverbiorum 17, 17)
Occasiones quærit qui vult recedere ab amico: omni tempore erit exprobrabilis. (Liber Proverbiorum 18, 1)
Et omnia quæ desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quæ præparaveram ; et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo. (Liber Ecclesiastes 2, 10)
Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo: hoc est donum Dei. (Liber Ecclesiastes 5, 18)
Omni negotio tempus est, et opportunitas: et multa hominis afflictio, (Liber Ecclesiastes 8, 6)
Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat. (Liber Ecclesiastes 9, 8)
Perfruere vita cum uxore quam diligis, cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ: hæc est enim pars in vita et in labore tuo quo laboras sub sole. (Liber Ecclesiastes 9, 9)
et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit. (Liber Ecclesiastes 12, 14)
Quoniam dignos se ipsa circuit quærens, et in viis ostendit se hilariter, et in omni providentia occurrit illis. (Liber Sapientiae 6, 17)
In hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo. (Liber Sapientiae 16, 8)