Fondare 1472 Risultati per: Omnes
Novi quod Dominus tradiderit vobis terram: etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terræ. (Liber Iosue 2, 9)
Igitur Josue de nocte consurgens movit castra: egredientesque de Setim, venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israël, et morati sunt ibi tres dies. (Liber Iosue 3, 1)
Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum. (Liber Iosue 4, 11)
ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore. (Liber Iosue 4, 25)
Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhæorum, qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israël donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus, timentium introitum filiorum Israël. (Liber Iosue 5, 1)
qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto, (Liber Iosue 5, 5)
Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur. (Liber Iosue 5, 8)
Josue vero scidit vestimenta sua, et pronus cecidit in terram coram arca Domini usque ad vesperam, tam ipse quam omnes senes Israël: miseruntque pulverem super capita sua, (Liber Iosue 7, 6)
Audient Chananæi, et omnes habitatores terræ, et pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra: et quid facies magno nomini tuo? (Liber Iosue 7, 9)
Auferentesque de tentorio, tulerunt ea ad Josue, et ad omnes filios Israël, projeceruntque ante Dominum. (Liber Iosue 7, 23)
præcepitque eis, dicens: Ponite insidias post civitatem, nec longius recedatis: et eritis omnes parati. (Liber Iosue 8, 4)
Erant autem qui in eodem die conciderant a viro usque ad mulierem, duodecim millia hominum, omnes urbis Hai. (Liber Iosue 8, 25)
