Fondare 1472 Risultati per: Omnes
Non facies similiter Domino Deo tuo. Omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis, offerentes filios et filias, et comburentes igni. (Liber Deuteronomii 12, 31)
Omnes aves mundas comedite. (Liber Deuteronomii 14, 11)
Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris: Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes: (Liber Deuteronomii 17, 14)
Non habebunt sacerdotes et Levitæ, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et hæreditatem cum reliquo Israël, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent, (Liber Deuteronomii 18, 1)
ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus Levitæ, qui stabunt eo tempore coram Domino. (Liber Deuteronomii 18, 7)
Et pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce: (Liber Deuteronomii 27, 14)
Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te. (Liber Deuteronomii 28, 10)
Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata ejus et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istæ, et apprehendent te. (Liber Deuteronomii 28, 15)
Fructus terræ tuæ, et omnes labores tuos, comedat populus quem ignoras: et sis semper calumniam sustinens, et oppressus cunctis diebus, (Liber Deuteronomii 28, 33)
Omnes arbores tuas et fruges terræ tuæ rubigo consumet. (Liber Deuteronomii 28, 42)
Et venient super te omnes maledictiones istæ, et persequentes apprehendent te, donec intereas: quia non audisti vocem Domini Dei tui, nec servasti mandata ejus et cæremonias, quas præcepit tibi. (Liber Deuteronomii 28, 45)
ne det eis de carnibus filiorum suorum, quas comedet: eo quod nihil aliud habeat in obsidione et penuria, qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas. (Liber Deuteronomii 28, 55)
