Fondare 578 Risultati per: Nunc
Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei. (Evangelium secundum Marcum 15, 32)
Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace: (Evangelium secundum Lucam 2, 29)
Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. (Evangelium secundum Lucam 6, 21)
Væ vobis, qui saturati estis: quia esurietis. Væ vobis, qui ridetis nunc: quia lugebitis et flebitis. (Evangelium secundum Lucam 6, 25)
Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. (Evangelium secundum Lucam 11, 39)
Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris: (Evangelium secundum Lucam 16, 25)
Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. (Evangelium secundum Lucam 19, 42)
At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat ; similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. (Evangelium secundum Lucam 22, 36)
nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël: et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt. (Evangelium secundum Lucam 24, 21)
Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. (Evangelium secundum Ioannem 2, 8)
quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti. (Evangelium secundum Ioannem 4, 18)
Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum. (Evangelium secundum Ioannem 4, 23)
