Mosaico decorativo

Fondare 578 Risultati per: Nunc

  • Hæc dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris, tu quoque judicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt. (Prophetia Zachariae 3, 7)

  • Nunc autem non juxta dies priores ego faciam reliquiis populi hujus, dicit Dominus exercituum, (Prophetia Zachariae 8, 11)

  • Et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes: et non transibit super eos ultra exactor, quia nunc vidi in oculis meis. (Prophetia Zachariae 9, 8)

  • Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quomodo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 1, 9)

  • Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes. (Prophetia Malachiae 2, 1)

  • Ergo nunc beatos dicimus arrogantes: siquidem ædificati sunt facientes impietatem, et tentaverunt Deum, et salvi facti sunt. (Prophetia Malachiae 3, 15)

  • A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 12)

  • Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam: (Evangelium secundum Matthaeum 26, 65)

  • Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei: (Evangelium secundum Matthaeum 27, 42)

  • confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 43)

  • qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam. (Evangelium secundum Marcum 10, 30)

  • Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient. (Evangelium secundum Marcum 13, 19)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina