Fondare 578 Risultati per: Nunc
Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei. (Liber Iob 16, 8)
Ubi est ergo nunc præstolatio mea? et patientiam meam quis considerat? (Liber Iob 17, 15)
Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit. (Liber Iob 19, 6)
Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum? (Liber Iob 19, 28)
Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum. (Liber Iob 23, 2)
Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei: (Liber Iob 30, 1)
Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium. (Liber Iob 30, 9)
Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis. (Liber Iob 30, 16)
Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde. (Liber Iob 35, 15)
At nunc non vident lucem: subito aër cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas. (Liber Iob 37, 21)
Auditu auris audivi te: nunc autem oculus meus videt te. (Liber Iob 42, 5)
Et nunc, reges, intelligite ; erudimini, qui judicatis terram. (Liber Psalmorum 2, 10)
