Fondare 578 Risultati per: Nunc
Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi suæ secundum legem Moysi : et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam. (Liber Thobis 7, 14)
Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum. (Liber Thobis 8, 9)
Et nunc misit me Dominus ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a dæmonio liberarem. (Liber Thobis 12, 14)
Nunc ergo filii, audite me, et nolite manere hic : sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro, ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc : (Liber Thobis 14, 12)
Nunc ergo mi domine, perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum: ascendamus ad illos, quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi, et subjugati erunt sub jugo potentiæ tuæ. (Liber Iudith 5, 24)
Et nunc congregate universos qui in civitate sunt, ut sponte tradamus nos omnes populo Holofernis. (Liber Iudith 7, 15)
Et nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint quia tentati sunt patres nostri, ut probarentur si vere colerent Deum suum. (Liber Iudith 8, 21)
Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es, et timens Deum. (Liber Iudith 8, 29)
Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Ægyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum. (Liber Iudith 9, 6)
Nunc autem dic mihi, qua ex causa recessisti ab illis, et placuit tibi ut venires ad nos? (Liber Iudith 11, 3)
Ego enim ancilla tua Deum colo, etiam nunc apud te: et exiet ancilla tua, et orabo Deum, (Liber Iudith 11, 14)
Cui respondit Judith, et dixit: Nunc non potero manducare ex his quæ mihi præcipis tribui, ne veniat super me offensio: ex his autem quæ mihi detuli, manducabo. (Liber Iudith 12, 2)
