Fondare 13039 Risultati per: No
Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, jam ablata erat spes omnis salutis nostræ. (Actus Apostolorum 27, 20)
Et cum multa jejunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit: Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere injuriam hanc et jacturam. (Actus Apostolorum 27, 21)
Et nunc suadeo vobis bono animo esse: amissio enim nullius animæ erit ex vobis, præterquam navis. (Actus Apostolorum 27, 22)
Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio, (Actus Apostolorum 27, 23)
Propter quod bono animo estote, viri: credo enim Deo quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi. (Actus Apostolorum 27, 25)
In insulam autem quamdam oportet nos devenire. (Actus Apostolorum 27, 26)
Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautæ apparere sibi aliquam regionem. (Actus Apostolorum 27, 27)
dixit Paulus centurioni et militibus: Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis. (Actus Apostolorum 27, 31)
Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant: sinum vero quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant si possent ejicere navem. (Actus Apostolorum 27, 39)
Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero præstabant non modicam humanitatem nobis. (Actus Apostolorum 28, 1)
Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat, et frigus. (Actus Apostolorum 28, 2)
Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere. (Actus Apostolorum 28, 4)