Mosaico decorativo

Encontrados 13039 resultados para: No

  • Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, jam ablata erat spes omnis salutis nostræ. (Actus Apostolorum 27, 20)

  • Et cum multa jejunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit: Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere injuriam hanc et jacturam. (Actus Apostolorum 27, 21)

  • Et nunc suadeo vobis bono animo esse: amissio enim nullius animæ erit ex vobis, præterquam navis. (Actus Apostolorum 27, 22)

  • Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio, (Actus Apostolorum 27, 23)

  • Propter quod bono animo estote, viri: credo enim Deo quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi. (Actus Apostolorum 27, 25)

  • In insulam autem quamdam oportet nos devenire. (Actus Apostolorum 27, 26)

  • Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautæ apparere sibi aliquam regionem. (Actus Apostolorum 27, 27)

  • dixit Paulus centurioni et militibus: Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis. (Actus Apostolorum 27, 31)

  • Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant: sinum vero quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant si possent ejicere navem. (Actus Apostolorum 27, 39)

  • Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero præstabant non modicam humanitatem nobis. (Actus Apostolorum 28, 1)

  • Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat, et frigus. (Actus Apostolorum 28, 2)

  • Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere. (Actus Apostolorum 28, 4)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina