Fondare 13039 Risultati per: No
Qui acceperit sororem suam filiam patris sui, vel filiam matris suæ, et viderit turpitudinem ejus, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefariam rem operati sunt: occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint, et portabunt iniquitatem suam. (Liber Leviticus 20, 17)
Turpitudinem materteræ et amitæ tuæ non discooperies: qui hoc fecerit, ignominiam carnis suæ nudavit ; portabunt ambo iniquitatem suam. (Liber Leviticus 20, 19)
Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui, et revelaverit ignominiam cognationis suæ, portabunt ambo peccatum suum: absque liberis morientur. (Liber Leviticus 20, 20)
Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim hæc fecerunt, et abominatus sum eas. (Liber Leviticus 20, 23)
et sorore virgine quæ non est nupta viro: (Liber Leviticus 21, 3)
Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras. (Liber Leviticus 21, 5)
Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus: incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt. (Liber Leviticus 21, 6)
Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quæ repudiata est a marito: quia consecrati sunt Deo suo, (Liber Leviticus 21, 7)
Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur. (Liber Leviticus 21, 9)
Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet: (Liber Leviticus 21, 10)
et ad omnem mortuum non ingredietur omnino: super patre quoque suo et matre non contaminabitur. (Liber Leviticus 21, 11)
viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo: (Liber Leviticus 21, 14)