Mosaico decorativo

pronađen 13039 Rezultati za: No

  • Qui acceperit sororem suam filiam patris sui, vel filiam matris suæ, et viderit turpitudinem ejus, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefariam rem operati sunt: occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint, et portabunt iniquitatem suam. (Liber Leviticus 20, 17)

  • Turpitudinem materteræ et amitæ tuæ non discooperies: qui hoc fecerit, ignominiam carnis suæ nudavit ; portabunt ambo iniquitatem suam. (Liber Leviticus 20, 19)

  • Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui, et revelaverit ignominiam cognationis suæ, portabunt ambo peccatum suum: absque liberis morientur. (Liber Leviticus 20, 20)

  • Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim hæc fecerunt, et abominatus sum eas. (Liber Leviticus 20, 23)

  • et sorore virgine quæ non est nupta viro: (Liber Leviticus 21, 3)

  • Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras. (Liber Leviticus 21, 5)

  • Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus: incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt. (Liber Leviticus 21, 6)

  • Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quæ repudiata est a marito: quia consecrati sunt Deo suo, (Liber Leviticus 21, 7)

  • Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur. (Liber Leviticus 21, 9)

  • Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet: (Liber Leviticus 21, 10)

  • et ad omnem mortuum non ingredietur omnino: super patre quoque suo et matre non contaminabitur. (Liber Leviticus 21, 11)

  • viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo: (Liber Leviticus 21, 14)


"No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito." São Padre Pio de Pietrelcina