Fondare 13039 Risultati per: No
sicut præceperat Moyses famulus Domini filiis Israël, et scriptum est in volumine legis Moysi: altare vero de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit: et obtulit super eo holocausta Domino, immolavitque pacificas victimas. (Liber Iosue 8, 31)
Et scripsit super lapides Deuteronomium legis Moysi, quod ille digesserat coram filiis Israël. (Liber Iosue 8, 32)
congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Josue et Israël uno animo, eademque sententia. (Liber Iosue 9, 2)
Ne forte in terra, quæ nobis sorte debetur, habitetis, et non possimus fœdus inire vobiscum. (Liber Iosue 9, 7)
Responderunt: De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audivimus enim famam potentiæ ejus, cuncta quæ fecit in Ægypto, (Liber Iosue 9, 9)
dixeruntque nobis seniores, et omnes habitatores terræ nostræ: Tollite in manibus cibaria ob longissimam viam, et occurrite eis, et dicite: Servi vestri sumus: fœdus inite nobiscum. (Liber Iosue 9, 11)
En panes quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus ; nunc sicci facti sunt, et vetustate nimia comminuti. (Liber Iosue 9, 12)
Utres vini novos implevimus ; nunc rupti sunt et soluti. Vestes et calceamenta quibus induimur, et quæ habemus in pedibus, ob longitudinem longioris viæ trita sunt, et pene consumpta. (Liber Iosue 9, 13)
Susceperunt igitur de cibariis eorum, et os Domini non interrogaverunt. (Liber Iosue 9, 14)
Fecitque Josue cum eis pacem, et inito fœdere pollicitus est quod non occiderentur: principes quoque multitudinis juraverunt eis. (Liber Iosue 9, 15)
Post dies autem tres initi fœderis, audierunt quod in vicino habitarent, et inter eos futuri essent. (Liber Iosue 9, 16)
Et non percusserunt eos, eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israël. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes. (Liber Iosue 9, 18)