Mosaico decorativo

Löydetty 13039 Tulokset: No

  • sicut præceperat Moyses famulus Domini filiis Israël, et scriptum est in volumine legis Moysi: altare vero de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit: et obtulit super eo holocausta Domino, immolavitque pacificas victimas. (Liber Iosue 8, 31)

  • Et scripsit super lapides Deuteronomium legis Moysi, quod ille digesserat coram filiis Israël. (Liber Iosue 8, 32)

  • congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Josue et Israël uno animo, eademque sententia. (Liber Iosue 9, 2)

  • Ne forte in terra, quæ nobis sorte debetur, habitetis, et non possimus fœdus inire vobiscum. (Liber Iosue 9, 7)

  • Responderunt: De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audivimus enim famam potentiæ ejus, cuncta quæ fecit in Ægypto, (Liber Iosue 9, 9)

  • dixeruntque nobis seniores, et omnes habitatores terræ nostræ: Tollite in manibus cibaria ob longissimam viam, et occurrite eis, et dicite: Servi vestri sumus: fœdus inite nobiscum. (Liber Iosue 9, 11)

  • En panes quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus ; nunc sicci facti sunt, et vetustate nimia comminuti. (Liber Iosue 9, 12)

  • Utres vini novos implevimus ; nunc rupti sunt et soluti. Vestes et calceamenta quibus induimur, et quæ habemus in pedibus, ob longitudinem longioris viæ trita sunt, et pene consumpta. (Liber Iosue 9, 13)

  • Susceperunt igitur de cibariis eorum, et os Domini non interrogaverunt. (Liber Iosue 9, 14)

  • Fecitque Josue cum eis pacem, et inito fœdere pollicitus est quod non occiderentur: principes quoque multitudinis juraverunt eis. (Liber Iosue 9, 15)

  • Post dies autem tres initi fœderis, audierunt quod in vicino habitarent, et inter eos futuri essent. (Liber Iosue 9, 16)

  • Et non percusserunt eos, eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israël. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes. (Liber Iosue 9, 18)


"Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação." São Padre Pio de Pietrelcina