Fondare 3573 Risultati per: Man
Hæc dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus: Noli timere, serve meus Jacob, et rectissime, quem elegi. (Liber Isaiae 44, 2)
Iste dicet: Domini ego sum ; et ille vocabit in nomine Jacob ; et hic scribet manu sua: Domino, et in nomine Israël assimilabitur. (Liber Isaiae 44, 5)
Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur. (Liber Isaiae 44, 9)
formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia hæc. (Liber Isaiae 45, 7)
Væ qui contradicit fictori suo, testa de samiis terræ ! Numquid dicet lutum figulo suo: Quid facis, et opus tuum absque manibus est? (Liber Isaiae 45, 9)
Hæc dicit Dominus, Sanctus Israël, plastes ejus: Ventura interrogate me ; super filios meos et super opus manuum mearum mandate mihi. (Liber Isaiae 45, 11)
Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego: manus meæ tetenderunt cælos, et omni militiæ eorum mandavi. (Liber Isaiae 45, 12)
Hæc dicit Dominus: Labor Ægypti, et negotiatio Æthiopiæ, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt ; post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Tantum in te est Deus, et non est absque te deus. (Liber Isaiae 45, 14)
Quia hæc dicit Dominus creans cælos, ipse Deus formans terram et faciens eam, ipse plastes ejus ; non in vanum creavit eam: ut habitaretur formavit eam: Ego Dominus, et non est alius. (Liber Isaiae 45, 18)
Iratus sum super populum meum: contaminavi hæreditatem meam, et dedi eos in manu tua: non posuisti eis misericordias ; super senem aggravasti jugum tuum valde. (Liber Isaiae 47, 6)
Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos ; non liberabunt animam suam de manu flammæ ; non sunt prunæ quibus calefiant, nec focus ut sedeant ad eum. (Liber Isaiae 47, 14)
Prædixi tibi ex tunc ; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: Idola mea fecerunt hæc, et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista. (Liber Isaiae 48, 5)