Mosaico decorativo

Encontrados 3573 resultados para: Man

  • Hæc dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus: Noli timere, serve meus Jacob, et rectissime, quem elegi. (Liber Isaiae 44, 2)

  • Iste dicet: Domini ego sum ; et ille vocabit in nomine Jacob ; et hic scribet manu sua: Domino, et in nomine Israël assimilabitur. (Liber Isaiae 44, 5)

  • Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur. (Liber Isaiae 44, 9)

  • formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia hæc. (Liber Isaiae 45, 7)

  • Væ qui contradicit fictori suo, testa de samiis terræ ! Numquid dicet lutum figulo suo: Quid facis, et opus tuum absque manibus est? (Liber Isaiae 45, 9)

  • Hæc dicit Dominus, Sanctus Israël, plastes ejus: Ventura interrogate me ; super filios meos et super opus manuum mearum mandate mihi. (Liber Isaiae 45, 11)

  • Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego: manus meæ tetenderunt cælos, et omni militiæ eorum mandavi. (Liber Isaiae 45, 12)

  • Hæc dicit Dominus: Labor Ægypti, et negotiatio Æthiopiæ, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt ; post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Tantum in te est Deus, et non est absque te deus. (Liber Isaiae 45, 14)

  • Quia hæc dicit Dominus creans cælos, ipse Deus formans terram et faciens eam, ipse plastes ejus ; non in vanum creavit eam: ut habitaretur formavit eam: Ego Dominus, et non est alius. (Liber Isaiae 45, 18)

  • Iratus sum super populum meum: contaminavi hæreditatem meam, et dedi eos in manu tua: non posuisti eis misericordias ; super senem aggravasti jugum tuum valde. (Liber Isaiae 47, 6)

  • Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos ; non liberabunt animam suam de manu flammæ ; non sunt prunæ quibus calefiant, nec focus ut sedeant ad eum. (Liber Isaiae 47, 14)

  • Prædixi tibi ex tunc ; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: Idola mea fecerunt hæc, et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista. (Liber Isaiae 48, 5)


"O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural." São Padre Pio de Pietrelcina