Fondare 151 Risultati per: Levi nomina
De filiis Levi, quatuor millia sexcenti. (Liber I Paralipomenon 12, 26)
Et ex dimidia tribu Manasse, decem et octo millia, singuli per nomina sua, venerunt ut constituerent regem David. (Liber I Paralipomenon 12, 31)
Et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem: Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon, (Liber I Paralipomenon 14, 4)
Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut præceperat Moyses juxta verbum Domini, humeris suis in vectibus. (Liber I Paralipomenon 15, 15)
Nam Levi et Benjamin non numeravit: eo quod Joab invitus exsequeretur regis imperium. (Liber I Paralipomenon 21, 6)
Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari. (Liber I Paralipomenon 23, 6)
Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi. (Liber I Paralipomenon 23, 14)
Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra. (Liber I Paralipomenon 23, 24)
Juxta præcepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra. (Liber I Paralipomenon 23, 27)
Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subaël, et de filiis Subaël, Jehedeia. (Liber I Paralipomenon 24, 20)
Filii Musi: Moholi, Eder et Jerimoth: isti filii Levi secundum domos familiarum suarum. (Liber I Paralipomenon 24, 30)
Ad quod respondimus eis, quæ essent nomina hominum auctorum ædificationis illius. (Liber Esdrae 5, 4)