Fondare 151 Risultati per: Levi nomina

  • Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor: et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba. (Prophetia Ezechielis 23, 4)

  • Porro gazophylacium quod respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris: isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei. (Prophetia Ezechielis 40, 46)

  • Et hæc nomina tribuum a finibus aquilonis, juxta viam Hethalon, pergentibus Emath, atrium Enan terminus Damasci ad aquilonem, juxta viam Emath: et erit ei plaga orientalis mare, Dan una. (Prophetia Ezechielis 48, 1)

  • Et portæ civitatis ex nominibus tribuum Israël: portæ tres a septentrione: porta Ruben una, porta Juda una, porta Levi una. (Prophetia Ezechielis 48, 31)

  • Et imposuit eis præpositus eunuchorum nomina: Danieli, Baltassar ; Ananiæ, Sidrach ; Misaëli, Misach ; et Azariæ, Abdenago. (Prophetia Danielis 1, 7)

  • Et auferam nomina Baalim de ore ejus, et non recordabitur ultra nominis eorum. (Prophetia Osee 2, 17)

  • Et extendam manum meam super Judam et super omnes habitantes Jerusalem: et disperdam de loco hoc reliquias Baal, et nomina ædituorum cum sacerdotibus ; (Prophetia Sophoniae 1, 4)

  • familiæ domus Nathan seorsum, et mulieres eorum seorsum: familiæ domus Levi seorsum, et mulieres eorum seorsum: familiæ Semei seorsum, et mulieres eorum seorsum: (Prophetia Zachariae 12, 13)

  • Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum: disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra: et pseudoprophetas, et spiritum immundum auferam de terra. (Prophetia Zachariae 13, 2)

  • Et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 2, 4)

  • Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege: irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 2, 8)

  • et sedebit conflans, et emundans argentum: et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia. (Prophetia Malachiae 3, 3)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina