Mosaico decorativo

Fondare 2028 Risultati per: Lege Domini

  • Tollite librum istum, et ponite eum in latere arcæ fœderis Domini Dei vestri: ut sit ibi contra te in testimonium. (Liber Deuteronomii 31, 26)

  • Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam præcepi vobis: et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum. (Liber Deuteronomii 31, 29)

  • Quia nomen Domini invocabo: date magnificentiam Deo nostro. (Liber Deuteronomii 32, 3)

  • Pars autem Domini, populus ejus: Jacob funiculus hæreditatis ejus. (Liber Deuteronomii 32, 9)

  • Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui. (Liber Deuteronomii 32, 18)

  • Et Benjamin ait: Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo: quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet. (Liber Deuteronomii 33, 12)

  • Joseph quoque ait: De benedictione Domini terra ejus, de pomis cæli, et rore, atque abysso subjacente. (Liber Deuteronomii 33, 13)

  • Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus: qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israël. (Liber Deuteronomii 33, 21)

  • Et Nephthali dixit: Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini: mare et meridiem possidebit. (Liber Deuteronomii 33, 23)

  • Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino: (Liber Deuteronomii 34, 5)

  • Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Josue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei: (Liber Iosue 1, 1)

  • Mementote sermonis, quem præcepit vobis Moyses famulus Domini, dicens: Dominus Deus vester dedit vobis requiem, et omnem terram. (Liber Iosue 1, 13)


"Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós." São Padre Pio de Pietrelcina