pronađen 2028 Rezultati za: Lege Domini
Tollite librum istum, et ponite eum in latere arcæ fœderis Domini Dei vestri: ut sit ibi contra te in testimonium. (Liber Deuteronomii 31, 26)
Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam præcepi vobis: et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum. (Liber Deuteronomii 31, 29)
Quia nomen Domini invocabo: date magnificentiam Deo nostro. (Liber Deuteronomii 32, 3)
Pars autem Domini, populus ejus: Jacob funiculus hæreditatis ejus. (Liber Deuteronomii 32, 9)
Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui. (Liber Deuteronomii 32, 18)
Et Benjamin ait: Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo: quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet. (Liber Deuteronomii 33, 12)
Joseph quoque ait: De benedictione Domini terra ejus, de pomis cæli, et rore, atque abysso subjacente. (Liber Deuteronomii 33, 13)
Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus: qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israël. (Liber Deuteronomii 33, 21)
Et Nephthali dixit: Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini: mare et meridiem possidebit. (Liber Deuteronomii 33, 23)
Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino: (Liber Deuteronomii 34, 5)
Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Josue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei: (Liber Iosue 1, 1)
Mementote sermonis, quem præcepit vobis Moyses famulus Domini, dicens: Dominus Deus vester dedit vobis requiem, et omnem terram. (Liber Iosue 1, 13)