Mosaico decorativo

Fondare 1073 Risultati per: In Terram

  • Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israël, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis. (Liber Numeri 20, 12)

  • obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam. Non ibimus per agros, nec per vineas ; non bibemus aquas de puteis tuis: sed gradiemur via publica, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos. (Liber Numeri 20, 17)

  • Pergat, inquit, Aaron ad populos suos: non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israël, eo quod incredulus fuerit ori meo, ad aquas contradictionis. (Liber Numeri 20, 24)

  • Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tædere cœpit populum itineris ac laboris: (Liber Numeri 21, 4)

  • Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas ; non bibemus aquas ex puteis: via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos. (Liber Numeri 21, 22)

  • Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhæi, qui pugnavit contra regem Moab: et tulit omnem terram, quæ ditionis illius fuerat usque Arnon. (Liber Numeri 21, 26)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus: faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhæorum habitatori Hesebon. (Liber Numeri 21, 34)

  • Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum ejus usque ad internecionem, et possederunt terram illius. (Liber Numeri 21, 35)

  • Qui mane consurgens dixit ad principes: Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum. (Liber Numeri 22, 13)

  • Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram. (Liber Numeri 22, 31)

  • ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis. (Liber Numeri 26, 55)

  • Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël. (Liber Numeri 27, 12)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina