Mosaico decorativo

Fondare 1073 Risultati per: In Terram

  • Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi: Porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua jurasti patribus eorum? (Liber Numeri 11, 12)

  • Ventus autem egrediens a Domino, arreptans trans mare coturnices detulit, et demisit in castra itinere quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum, volabantque in aëre duobus cubitis altitudine super terram. (Liber Numeri 11, 31)

  • Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israël, singulos de singulis tribubus, ex principibus. (Liber Numeri 13, 3)

  • Hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram: vocavitque Osee filium Nun, Josue. (Liber Numeri 13, 17)

  • Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos: Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes, (Liber Numeri 13, 18)

  • considerate terram, qualis sit: et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus: si pauci numero an plures: (Liber Numeri 13, 19)

  • Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath. (Liber Numeri 13, 22)

  • et narraverunt, dicentes: Venimus in terram, ad quam misisti nos, quæ revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest: (Liber Numeri 13, 28)

  • Inter hæc Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait: Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam. (Liber Numeri 13, 31)

  • Utinam mortui essemus in Ægypto: et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in Ægyptum? (Liber Numeri 14, 3)

  • Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël. (Liber Numeri 14, 5)

  • At vero Josue filius Nun et Caleb filius Jephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua, (Liber Numeri 14, 6)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina