Fondare 1178 Risultati per: In Terra
Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quæ lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri? (Liber Numeri 16, 13)
sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quæ ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum. (Liber Numeri 16, 30)
Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum: (Liber Numeri 16, 31)
At vero omnis Israël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens: Ne forte et nos terra deglutiat. (Liber Numeri 16, 34)
Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terra, (Liber Numeri 16, 45)
Dixitque Dominus ad Aaron: In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos: ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Israël. (Liber Numeri 18, 20)
A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon: quia forti præsidio tenebantur termini Ammonitarum. (Liber Numeri 21, 24)
Habitavit itaque Israël in terra Amorrhæi. (Liber Numeri 21, 31)
Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est: si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris. (Liber Numeri 22, 6)
et aperiens terra os suum devoravit Core, morientibus plurimis, quando combussit ignis ducentos quinquaginta viros. Et factum est grande miraculum, (Liber Numeri 26, 10)
Filii Juda, Her et Onan, qui ambo mortui sunt in terra Chanaan. (Liber Numeri 26, 19)
Istis dividetur terra juxta numerum vocabulorum in possessiones suas. (Liber Numeri 26, 53)
