Fondare 1178 Risultati per: In Terra
et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos: (Liber Leviticus 25, 45)
Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Ægypti. (Liber Leviticus 25, 55)
Ego Dominus Deus vester: non facietis vobis idolum, et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis eum. Ego enim sum Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 26, 1)
et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur. (Liber Leviticus 26, 4)
Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem: et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra. (Liber Leviticus 26, 5)
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægyptiorum, ne serviretis eis: et qui confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti. (Liber Leviticus 26, 13)
Consumetur incassum labor vester, non proferet terra germen, nec arbores poma præbebunt. (Liber Leviticus 26, 20)
Vos autem dispergam in gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra deserta, et civitates vestræ dirutæ. (Liber Leviticus 26, 33)
in terra hostili, sabbatizabit, et requiescet in sabbatis solitudinis suæ, eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea. (Liber Leviticus 26, 35)
Peribitis inter gentes, et hostilis vos terra consumet. (Liber Leviticus 26, 38)
Quod si et de iis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis, in terra inimicorum suorum, et propter peccata patrum suorum et sua affligentur: (Liber Leviticus 26, 39)
Et tamen etiam cum essent in terra hostili, non penitus abjeci eos, neque sic despexi ut consumerentur, et irritum facerent pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus Deus eorum, (Liber Leviticus 26, 44)
