Fondare 681 Risultati per: Illis
et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 19)
Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 26)
Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 12)
Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 23)
Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 4)
Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 30)
Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare: et mortui sunt in aquis. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 32)
Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 15)
Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Jesus, dicens: Videte ne quis sciat. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 30)
Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, dæmonium habentem. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 32)
Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 1)
et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 18)