Fondare 681 Risultati per: Illis
Nam cum supervenerit illis prælium et mala, cogitant sacerdotes apud se ubi se abscondant cum illis. (Liber Baruch 6, 48)
Nam cum sint lignea, inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt ab universis gentibus et regibus: quæ manifesta sunt quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus cum illis. (Liber Baruch 6, 50)
aurum et argentum, et vestimentum quo operti sunt, auferent illis, et abibunt, nec sibi auxilium ferent. (Liber Baruch 6, 57)
Bestiæ meliores sunt illis, quæ possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi. (Liber Baruch 6, 67)
Et illis dixit, audiente me: Transite per civitatem sequentes eum, et percutite: non parcat oculus vester, neque misereamini: (Prophetia Ezechielis 9, 5)
Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur: spiritus enim vitæ erat in eis. (Prophetia Ezechielis 10, 17)
Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me: et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt: et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea. (Prophetia Ezechielis 10, 19)
Dic: Ego portentum vestrum: quomodo feci, sic fiet illis: in transmigrationem et in captivitatem ibunt. (Prophetia Ezechielis 12, 11)
Sed nec in viis earum ambulasti, neque secundum scelera earum fecisti pauxillum minus: pene sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis. (Prophetia Ezechielis 16, 47)
Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis: et polluta est ab eis, et saturata est anima ejus ab illis. (Prophetia Ezechielis 23, 17)
Et percutiam illis fœdus pacis: pactum sempiternum erit eis. Et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum. (Prophetia Ezechielis 37, 26)
Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis. (Prophetia Ezechielis 39, 24)