Fondare 2581 Risultati per: Ibi
Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. (Liber Isaiae 21, 1)
Onus vallis Visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta? (Liber Isaiae 22, 1)
Quid tu hic, aut quasi quis hic? quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi. (Liber Isaiae 22, 16)
Coronans coronabit te tribulatione ; quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ; ibi morieris, et ibi erit currus gloriæ tuæ, ignominia domus domini tui. (Liber Isaiae 22, 18)
In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur, et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est. (Liber Isaiae 22, 25)
Transi terram tuam quasi flumen, filia maris ! non est cingulum ultra tibi. (Liber Isaiae 23, 10)
et dixit: Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis: in Cethim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi. (Liber Isaiae 23, 12)
et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur. (Liber Isaiae 24, 22)
Civitas enim munita desolata erit ; speciosa relinquetur, et dimittetur quasi desertum ; ibi pascetur vitulus, et ibi accubabit, et consumet summitates ejus. (Liber Isaiae 27, 10)
Quia manda, remanda ; manda, remanda ; exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ; modicum ibi, modicum ibi. (Liber Isaiae 28, 10)
Et erit eis verbum Domini: Manda, remanda ; manda, remanda ; exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ; modicum ibi, modicum ibi ; ut vadant, et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur, et capiantur. (Liber Isaiae 28, 13)
Quandocumque pertransierit, tollet vos, quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte ; et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui. (Liber Isaiae 28, 19)