Mosaico decorativo

Fondare 2581 Risultati per: Ibi

  • et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob ; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. (Liber Isaiae 2, 3)

  • In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quæ fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones. (Liber Isaiae 2, 20)

  • Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui: Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem hæc sub manu tua. (Liber Isaiae 3, 6)

  • Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris ; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis. (Liber Isaiae 5, 12)

  • Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terræ: et ecce festinus velociter veniet. (Liber Isaiae 5, 26)

  • Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam? et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me. (Liber Isaiae 6, 8)

  • Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra. (Liber Isaiae 7, 11)

  • Et erit in die illa: sibilabit Dominus muscæ quæ est in extremo fluminum Ægypti, et api quæ est in terra Assur ; (Liber Isaiae 7, 18)

  • Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: Velociter spolia detrahe, cito prædare. (Liber Isaiae 8, 1)

  • et ibit per Judam, inundans, et transiens: usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terræ tuæ, o Emmanuel ! (Liber Isaiae 8, 8)

  • Et transibit per eam, corruet, et esuriet ; et cum esurierit, irascetur. Et maledicet regi suo, et Deo suo, et suspiciet sursum, (Liber Isaiae 8, 21)

  • Veniet in Ajath, transibit in Magron, apud Machmas commendabit vasa sua. (Liber Isaiae 10, 28)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina