Fondare 129 Risultati per: Fecisti
Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti ; (Liber Psalmorum 38, 10)
A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo. (Liber Psalmorum 38, 12)
Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua ; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum. (Liber Psalmorum 39, 6)
Hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam. (Liber Psalmorum 49, 21)
Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum. (Liber Psalmorum 51, 4)
Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum. (Liber Psalmorum 51, 11)
et justitiam tuam, Deus, usque in altissima ; quæ fecisti magnalia, Deus: quis similis tibi? (Liber Psalmorum 70, 19)
Tu fecisti omnes terminos terræ ; æstatem et ver tu plasmasti ea. (Liber Psalmorum 73, 17)
De cælo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit (Liber Psalmorum 75, 9)
Tu es Deus qui facis mirabilia: notam fecisti in populis virtutem tuam. (Liber Psalmorum 76, 15)
Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum. (Liber Psalmorum 85, 9)
Longe fecisti notos meos a me ; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar ; (Liber Psalmorum 87, 9)