Fondare 129 Risultati per: Fecisti
Et dedisti signa atque portenta in Pharaone, et in universis servis ejus, et in omni populo terræ illius : cognovisti enim quia superbe egerant contra eos : et fecisti tibi nomen, sicut et in hac die. (Liber Nehemiae 9, 10)
In misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptionem, nec dereliquisti eos : quoniam Deus miserationum et clemens es tu. (Liber Nehemiae 9, 31)
Et tu justus es in omnibus quæ venerunt super nos : quia veritatem fecisti, nos autem impie egimus. (Liber Nehemiae 9, 33)
Tu fecisti Adam de limo terræ, dedistique ei adjutorium Hevam. (Liber Thobis 8, 8)
Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos. (Liber Thobis 8, 18)
dixerunt: Judicet Deus inter nos et te, quoniam fecisti in nos mala, nolens loqui pacifice cum Assyriis, et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum. (Liber Iudith 7, 13)
Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti: et hoc factum est quod ipse voluisti. (Liber Iudith 9, 4)
quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris: ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in æternum. (Liber Iudith 15, 11)
Tu fecisti cælum et terram, et quidquid cæli ambitu continetur. (Liber Esther 13, 10)
Cor eorum longe fecisti a disciplina: propterea non exaltabuntur. (Liber Iob 17, 4)
Quoniam fecisti judicium meum et causam meam ; sedisti super thronum, qui judicas justitiam. (Liber Psalmorum 9, 5)
Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitæ ; adimplebis me lætitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem. (Liber Psalmorum 15, 10)