Fondare 421 Risultati per: Faciem
et est qui se nimium submittit a multa humilitate: et est qui inclinat faciem suam, et fingit se non videre quod ignoratum est: (Liber Ecclesiasticus 19, 24)
Sicut pali in excelsis, et cæmenta sine impensa posita, contra faciem venti non permanebunt: (Liber Ecclesiasticus 22, 21)
Nequitia mulieris immutat faciem ejus: et obcæcat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum ostendit. In medio proximorum ejus (Liber Ecclesiasticus 25, 24)
Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo hominis. (Liber Ecclesiasticus 34, 3)
Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium. (Liber Ecclesiasticus 36, 24)
Pax enim Dei super faciem terræ. (Liber Ecclesiasticus 38, 8)
Ne avertas faciem a proximo tuo, et ab auferendo partem et non restituendo. (Liber Ecclesiasticus 41, 26)
Tunc omnis populus simul properaverunt, et ceciderunt in faciem super terram, adorare Dominum Deum suum, et dare preces omnipotenti Deo excelso. (Liber Ecclesiasticus 50, 19)
Seraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ alteri ; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. (Liber Isaiae 6, 2)
Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et præstolabor eum. (Liber Isaiae 8, 17)
Præparate filios ejus occisioni, in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec hæreditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum. (Liber Isaiae 14, 21)
Et mœrebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum ; et expandentes rete super faciem aquarum emarcescent. (Liber Isaiae 19, 8)