Mosaico decorativo

Löydetty 421 Tulokset: Faciem

  • et est qui se nimium submittit a multa humilitate: et est qui inclinat faciem suam, et fingit se non videre quod ignoratum est: (Liber Ecclesiasticus 19, 24)

  • Sicut pali in excelsis, et cæmenta sine impensa posita, contra faciem venti non permanebunt: (Liber Ecclesiasticus 22, 21)

  • Nequitia mulieris immutat faciem ejus: et obcæcat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum ostendit. In medio proximorum ejus (Liber Ecclesiasticus 25, 24)

  • Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo hominis. (Liber Ecclesiasticus 34, 3)

  • Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium. (Liber Ecclesiasticus 36, 24)

  • Pax enim Dei super faciem terræ. (Liber Ecclesiasticus 38, 8)

  • Ne avertas faciem a proximo tuo, et ab auferendo partem et non restituendo. (Liber Ecclesiasticus 41, 26)

  • Tunc omnis populus simul properaverunt, et ceciderunt in faciem super terram, adorare Dominum Deum suum, et dare preces omnipotenti Deo excelso. (Liber Ecclesiasticus 50, 19)

  • Seraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ alteri ; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. (Liber Isaiae 6, 2)

  • Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et præstolabor eum. (Liber Isaiae 8, 17)

  • Præparate filios ejus occisioni, in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec hæreditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum. (Liber Isaiae 14, 21)

  • Et mœrebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum ; et expandentes rete super faciem aquarum emarcescent. (Liber Isaiae 19, 8)


"No tumulto das paixões terrenas, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina