Fondare 4228 Risultati per: Fé
Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judæi ut eum interficerent. (Actus Apostolorum 9, 23)
Is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli. (Actus Apostolorum 10, 3)
Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum illis, et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum. (Actus Apostolorum 10, 23)
Confestim ergo misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino. (Actus Apostolorum 10, 33)
Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno. (Actus Apostolorum 10, 39)
Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri, (Actus Apostolorum 10, 40)
Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me. (Actus Apostolorum 11, 11)
Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. (Actus Apostolorum 11, 25)
quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli. (Actus Apostolorum 11, 30)
Dixit autem angelus ad eum: Præcingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me. (Actus Apostolorum 12, 8)
Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quæ ducit ad civitatem: quæ ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum: et continuo discessit angelus ab eo. (Actus Apostolorum 12, 10)
Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo: et consumptus a vermibus, expiravit. (Actus Apostolorum 12, 23)