Mosaico decorativo

Trouvé 4228 Résultats pour: Fé

  • Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judæi ut eum interficerent. (Actus Apostolorum 9, 23)

  • Is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli. (Actus Apostolorum 10, 3)

  • Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum illis, et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum. (Actus Apostolorum 10, 23)

  • Confestim ergo misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino. (Actus Apostolorum 10, 33)

  • Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno. (Actus Apostolorum 10, 39)

  • Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri, (Actus Apostolorum 10, 40)

  • Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me. (Actus Apostolorum 11, 11)

  • Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. (Actus Apostolorum 11, 25)

  • quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli. (Actus Apostolorum 11, 30)

  • Dixit autem angelus ad eum: Præcingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me. (Actus Apostolorum 12, 8)

  • Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quæ ducit ad civitatem: quæ ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum: et continuo discessit angelus ab eo. (Actus Apostolorum 12, 10)

  • Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo: et consumptus a vermibus, expiravit. (Actus Apostolorum 12, 23)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina