Fondare 946 Risultati per: Erit
secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur. (Evangelium secundum Lucam 17, 30)
In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem. (Evangelium secundum Lucam 20, 33)
Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic. (Evangelium secundum Lucam 21, 23)
Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei. (Evangelium secundum Lucam 22, 69)
Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit. (Evangelium secundum Ioannem 11, 12)
Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. (Evangelium secundum Ioannem 12, 26)
Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. (Evangelium secundum Ioannem 14, 17)
Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt. (Actus Apostolorum 2, 17)
Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. (Actus Apostolorum 2, 21)
Erit autem: omnis anima quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe. (Actus Apostolorum 3, 23)
Locutus est autem ei Deus: Quia erit semen ejus accola in terra aliena, et servituti eos subjicient, et male tractabunt eos annis quadringentis: (Actus Apostolorum 7, 6)
Et nunc suadeo vobis bono animo esse: amissio enim nullius animæ erit ex vobis, præterquam navis. (Actus Apostolorum 27, 22)