Fondare 946 Risultati per: Erit
Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? (Evangelium secundum Matthaeum 19, 27)
Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister: (Evangelium secundum Matthaeum 20, 26)
et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 27)
Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 13)
In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 28)
Qui major est vestrum, erit minister vester. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 11)
qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 13)
erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 21)
Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 27)
Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 37)
et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 39)
et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 51)