Fondare 1607 Risultati per: Eorum
Et abundantes, et uberes urbes ingredietur: et faciet quæ non fecerunt patres ejus, et patres patrum ejus: rapinas, et prædam, et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit: et hoc usque ad tempus. (Prophetia Danielis 11, 24)
Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israël, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël? (Prophetia Danielis 13, 48)
Sacerdotes autem ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum, et comederunt omnia, et biberunt. (Prophetia Danielis 14, 14)
Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum: et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quæ ingrediebantur, et consumebant quæ erant super mensam. (Prophetia Danielis 14, 20)
Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israël, sed oblivione obliviscar eorum. (Prophetia Osee 1, 6)
Quia fornicata est mater eorum, confusa est quæ concepit eos ; quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum. (Prophetia Osee 2, 5)
Et auferam nomina Baalim de ore ejus, et non recordabitur ultra nominis eorum. (Prophetia Osee 2, 17)
Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi: gloriam eorum in ignominiam commutabo. (Prophetia Osee 4, 7)
Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. (Prophetia Osee 4, 8)
Separatum est convivium eorum ; fornicatione fornicati sunt: dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus. (Prophetia Osee 4, 18)
Et victimas declinastis in profundum ; et ego eruditor omnium eorum. (Prophetia Osee 5, 2)
Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt. (Prophetia Osee 5, 4)
