Mosaico decorativo

Trouvé 1607 Résultats pour: Eorum

  • Et abundantes, et uberes urbes ingredietur: et faciet quæ non fecerunt patres ejus, et patres patrum ejus: rapinas, et prædam, et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit: et hoc usque ad tempus. (Prophetia Danielis 11, 24)

  • Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israël, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël? (Prophetia Danielis 13, 48)

  • Sacerdotes autem ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum, et comederunt omnia, et biberunt. (Prophetia Danielis 14, 14)

  • Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum: et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quæ ingrediebantur, et consumebant quæ erant super mensam. (Prophetia Danielis 14, 20)

  • Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israël, sed oblivione obliviscar eorum. (Prophetia Osee 1, 6)

  • Quia fornicata est mater eorum, confusa est quæ concepit eos ; quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum. (Prophetia Osee 2, 5)

  • Et auferam nomina Baalim de ore ejus, et non recordabitur ultra nominis eorum. (Prophetia Osee 2, 17)

  • Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi: gloriam eorum in ignominiam commutabo. (Prophetia Osee 4, 7)

  • Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. (Prophetia Osee 4, 8)

  • Separatum est convivium eorum ; fornicatione fornicati sunt: dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus. (Prophetia Osee 4, 18)

  • Et victimas declinastis in profundum ; et ego eruditor omnium eorum. (Prophetia Osee 5, 2)

  • Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt. (Prophetia Osee 5, 4)


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina