Fondare 1710 Risultati per: Ego
et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, nulloque negotio perfecto regressus est, relicto in quodam loco firmissimo præsidio. (Liber II Maccabaeorum 12, 18)
et cum eo Lysiam procuratorem et præpositum negotiorum, secum habentem peditum centum decem millia, et equitum quinque millia, et elephantos viginti duos, currus cum falcibus trecentos. (Liber II Maccabaeorum 13, 2)
commisit cum Juda, superatus est. Ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiæ, qui relictus erat super negotia, mente consternatus, Judæos deprecans, subditusque eis, jurat de omnibus quibus justum visum est: et reconciliatus obtulit sacrificium, honoravit templum, et munera posuit. (Liber II Maccabaeorum 13, 23)
nam et ego defraudatus parentum gloria (dico autem summo sacerdotio) huc veni: (Liber II Maccabaeorum 14, 7)
nam, quamdiu superest Judas, impossibile est pacem esse negotiis. (Liber II Maccabaeorum 14, 10)
at ille ait: Et ego potens sum super terram qui impero sumi arma, et negotia regis impleri. Tamen non obtinuit ut consilium perficeret. (Liber II Maccabaeorum 15, 5)
Exhortati itaque Judæ sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, et animi juvenum confortari, statuerunt dimicare et confligere fortiter: ut virtus de negotiis judicaret, eo quod civitas sancta et templum periclitarentur. (Liber II Maccabaeorum 15, 17)
Igitur his erga Nicanorem gestis, et ex illis temporibus ab Hebræis civitate possessa, ego quoque in his faciam finem sermonis. (Liber II Maccabaeorum 15, 38)
Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit. (Liber Proverbiorum 1, 26)
Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus. (Liber Proverbiorum 3, 14)
Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea. (Liber Proverbiorum 4, 3)
Ego sapientia, habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus. (Liber Proverbiorum 8, 12)