Mosaico decorativo

Fondare 1710 Risultati per: Ego

  • Misso autem in Ægyptum Apollonio Mnesthei filio propter primates Ptolemæi Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum, propriis utilitatibus consulens, profectus inde venit Joppen, et inde Jerosolymam. (Liber II Maccabaeorum 4, 21)

  • Et post triennii tempus, misit Jason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi, et de negotiis necessariis responsa perlaturum. (Liber II Maccabaeorum 4, 23)

  • Et cum venisset rex Tyrum, ad ipsum negotium detulerunt missi tres viri a senioribus. (Liber II Maccabaeorum 4, 44)

  • dixit ad eos: Nescio qualiter in utero meo apparuistis, neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi: (Liber II Maccabaeorum 7, 22)

  • Ego autem, sicut fratres mei, animam et corpus meum trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus. (Liber II Maccabaeorum 7, 37)

  • Videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire, ac frequentius res ei cedere prospere, ad Ptolemæum ducem Cœlesyriæ et Phœnicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis. (Liber II Maccabaeorum 8, 8)

  • Facinorosissimus autem Nicanor, qui mille negotiantes ad Judæorum venditionem adduxerat, (Liber II Maccabaeorum 8, 34)

  • Super hoc autem superbia repletus, ignem spirans animo in Judæos, et præcipiens accelerari negotium, contigit illum impetu euntem de curru cadere, et gravi corporis collisione membra vexari. (Liber II Maccabaeorum 9, 7)

  • Et ego in infirmitate constitutus, vestri autem memor benigne reversus de Persidis locis, et infirmitate gravi apprehensus, necessarium duxi pro communi utilitate curam habere: (Liber II Maccabaeorum 9, 21)

  • Hic enim suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quemdam, Phœnicis et Syriæ militiæ principem. (Liber II Maccabaeorum 10, 11)

  • Sed parvo post tempore, Lysias procurator regis et propinquus, ac negotiorum præpositus, graviter ferens de his quæ acciderant, (Liber II Maccabaeorum 11, 1)

  • Si igitur in negotiis fidem conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esset, tentabo. (Liber II Maccabaeorum 11, 19)


"É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa". São Padre Pio de Pietrelcina