Fondare 1710 Risultati per: Ego
dixit ad Balac: Sta hic juxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam. (Liber Numeri 23, 15)
Initiatusque est Israël Beelphegor: et iratus Dominus, (Liber Numeri 25, 3)
Dixitque Moyses ad judices Israël: Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor. (Liber Numeri 25, 5)
mundantes terram, et habitantes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem, (Liber Numeri 33, 53)
Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël. (Liber Numeri 35, 34)
Non valeo solus negotia vestra sustinere, et pondus ac jurgia. (Liber Deuteronomii 1, 12)
Nulla erit distantia personarum: ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam. (Liber Deuteronomii 1, 17)
Et nunc, Israël, audi præcepta et judicia, quæ ego doceo te: ut faciens ea, vivas, et ingrediens possideas terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis. (Liber Deuteronomii 4, 1)
Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo: custodite mandata Domini Dei vestri, quæ ego præcipio vobis. (Liber Deuteronomii 4, 2)
Oculi vestri viderunt omnia quæ fecit Dominus contra Beelphegor, quomodo contriverit omnes cultores ejus de medio vestri. (Liber Deuteronomii 4, 3)
Quæ est enim alia gens sic inclyta, ut habeat cæremonias, justaque judicia, et universam legem, quam ego proponam hodie ante oculos vestros? (Liber Deuteronomii 4, 8)
Custodi præcepta ejus atque mandata, quæ ego præcipio tibi: ut bene sit tibi, et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. (Liber Deuteronomii 4, 40)
