Fondare 1710 Risultati per: Ego
Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. Ego sum Dominus. (Liber Numeri 3, 45)
Invocabuntque nomen meum super filios Israël, et ego benedicam eis. (Liber Numeri 6, 27)
Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester. (Liber Numeri 10, 10)
Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi: Porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua jurasti patribus eorum? (Liber Numeri 11, 12)
Populo quoque dices: Sanctificamini (cras comedetis carnes: ego enim audivi vos dicere: Quis dabit nobis escas carnium? bene nobis erat in Ægypto), ut det vobis Dominus carnes, et comedatis: (Liber Numeri 11, 18)
Vivo ego: et implebitur gloria Domini universa terra. (Liber Numeri 14, 21)
Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus: sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis. (Liber Numeri 14, 28)
Loquere ad filios Israël, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram habitationis vestræ, quam ego dabo vobis, (Liber Numeri 15, 2)
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem Deus vester. (Liber Numeri 15, 41)
Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israël, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus. (Liber Numeri 18, 6)
Dixitque Dominus ad Aaron: In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos: ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Israël. (Liber Numeri 18, 20)
Cui angelus: Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria: (Liber Numeri 22, 32)
