Fondare 4456 Risultati per: Dominus Deus
Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israël: Heu ! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis. (Liber Isaiae 1, 24)
Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum ; exaltabitur autem Dominus solus in die illa. (Liber Isaiae 2, 11)
et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa ; (Liber Isaiae 2, 17)
Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robur aquæ ; (Liber Isaiae 3, 1)
Stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos. (Liber Isaiae 3, 13)
Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus ; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra. (Liber Isaiae 3, 14)
Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? dicit Dominus Deus exercituum. (Liber Isaiae 3, 15)
Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant ; (Liber Isaiae 3, 16)
decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit. (Liber Isaiae 3, 17)
In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum, (Liber Isaiae 3, 18)
Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus, in spiritu judicii, et spiritu ardoris. (Liber Isaiae 4, 4)
Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem et fumum, et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio. (Liber Isaiae 4, 5)